# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 282

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/282

BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS parum seri dimittit, ac ut saepe spectavi, color est coccineus cum magna spuma. In variolis, morbillis, item acutis & continuis febribus, sanguis fluidissimus comparet, plane non in coagulum concrescens; eo quod vehementi illa intestina calida motione omnis gelatinosa substantia absumitur & salinum principium quasi in alcali convertitur, quod omne coaguConfirmat hoc Wepferus in histor. apoplect. lum arcet. XVI. in schol. fidem faciens, se sanguinem in cordis ventriculis & vasis maioribus fluidum, nec pòst obitum grumescentem, in cadaveribus febre continua defunctorum reperisse. Et haec sunt potiora quae ex sanguinis aspectu probabili coniectura praesagire licet; quae tamen ita sunt comparata, ut neutiquam universalia sint, sed pro circumstantiarum & individuorum ratione discrepent. Iam etiam de diversis modis sanguinem humanum examinandi nonnulla adiicienda. Sunt hi varii, & primo quidem is, quo eius gravitas specifica respectu aquae simplicis exploratur. Perficitur hoc instrumento statico, quo ego etiam urinam, lac, salsos & medicatos fontes, ponderare soleo. Tum quidem immissa, sanguini oblongo vitro excepto, lance, patet, eius libram, tantundem aquae pluvialis, unius & dimidiae tantum unciae pondere, specifica superare gravitate. Alter sanguinem examini subiiciendi modus est, quo proportio solidi & fluidi indagatur; quando nimirum calori exponitur, quo siccescat & in pulverem fatiscat, quo, uti su erius meninimus, constat: tres fluidae substantiae partes, & unam solidae, in sanguine sani hominis contineri. XII. Porro solenne mihi est, si iudicium de sanguine ferendum, ut iubeam, quo portio eius, sive e vena brachii, sive pedis, educatur, in patinam, & alia in aquam immirtatur. Is enim qui in patellam effusus, copiam & coagulum sanguinis

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
