# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 285-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/285-2

CAPVT XIII. IVDICIO IN MORBIS EX VRI NA ALIISQVE EXCRELIS RITE FERENDO. Vum vitalis corporis nostri conservatio & omnium Excreta quoque indicia eius functionum integritas, non modo in perenni Medico prasanguinis & humorum circuitu consistat, sed & ma bent. xima ex parte a debito excretionum successu dependeat; Medicus utique non tantum ex pulsu, qui genuinus circulationis index est, atque etiam ex ipsius sanguinis aspectu & subtiliori indagine, verum etiam ex iis quae quotidie per varia emunctoria foras e corpore secedunt & evacuantur, status tum sani & ordinati, tum morbosi & praeternaturalis, signa & indicia petere, atque ex istis iudicia ac praedictiones formare debet, Vtut autem multa & varia, e corpore ad tuendam valetudinem proscribantur; nullum tamen est, quod magis sensibus manifestum & commodius aspici & tractari possit, quam urina.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
