# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 285

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/285

ciat; quae tamen, quum non ex speciose incrustatis fictionibus, quas in arte nostra quam maxime detestor, sed attenta, sincera atque multiplici experientia scripta sint: eximio usui fore iis, qui in artis operibus dextre ac perite versari nituntur, certissime confido. Saepius autem cum taedio profecto conspicio, in libris sic dictis practicis & semioticis, citra experientiam, dogmata proferri, quae veritati minus sunt consentanea, atque ex luxuriante imaginatione, vel minimum possibili speculatione, fluunt, quasi vero omnes morbi ex sanguinis inspectione cognosci & curandi indicationes inde elici queant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
