# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 286

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/286

Quo etiam factum est, ut ab antiquissimis artis nostrae auctoribus, Hippocrate praesertim & Galene, nulla in semioticis doctrina tam cumulate & diffuse in relictis monumentis excussa deprehendatur, ac ea, quae de urina, & petendis ex ea signis, quibus sanitas & periculum praedici posQuin non modo plebem, sed & alios non sit, tractat. indoctos, constans tenuit opinio, ex solius urinae inspectione, universum corporis & eius partium internum statum eiusque integritatem, vel vitia, quam optime cognosci posse ac detegi; qua erronea credulitate, plures ex idiotis & lucripetis Medicastris, ad decipiendum miserum & ad iudicandum ineptum vulgus, hodienum pessime abuti solent. Quia autem multa in Medicorum, tum antiquiorum, tum recentiorum, monumentis tradita prostant, quae veritati & experientiae minus respondent, ratione & fundamento carent, neque intelligi aut explicari possunt, plura quoque ad urinam, tam sani, quam aegroti hominis, penitius cognoscendam deficiunt: utilissimum fore duxi, si hoc argumentum, in praxi scitu necessarium, paullo curiosiori indagine perquirerem, hanc de urina doctrinam in meliorem & rationalem ordinem redigerem, a confusione & obscuritate liberarem, atque adeo eam magis intelligibilem & explicabilem efficerem. III. Prius vero quam ad praeternaturalem urinae in morbo affectis constitutionem atque naturam indagandam accedamus; ere fore existimo, ut urinam sani hominis, quoad suam essentiam, elementa, originem & quantitatem, curatiori examini subiiciam. Primo igitur sciendum est, eius originem & materiam ab assumtis potissimum liquidis esse repetendam, quae quo maiori copia hauriuntur, eo plus lotii reddi perpetuae est experientiae. Deinde & hoc observatu dignum, quantitatem urinae, in nostris praesertim regionibus, reliquorum, quae perspiratione, alvo aliisque egestionibus eNam licet seducuntur, quantitatem & pondus excedere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
