# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 288

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/288

Solidorum autem, panis nempe, carnium & obsoniorum ponHis ita assumtis, dus, quotidie non facile libram excessit. urina interdiu & noctu emissa ad libras quatuor, interdum aliquot uncias plus, interdum minus, accessit. Alvi excrementa, aspectu iudice, non facile octo unciarum pondus - excesserunt. Adeoque quum ex septem ingestorum libris, per urinam & alvum circiter librae quatuor & unciae duodecim secesserint, superest pondus librarum duarum cum quatuor unciis, quod corpore non graviori interea facto, per cutis spiracula, halitum oris, mucum narium, faucium & salivam, procul dubio reiectum. Observata Haec per aliquot hebdomades capta tentamina & eatamen vari dem quotidie fere a me observata, quum in eodem vitae genere are possunt. & corporis agilitate mense Decembri domi me continerem: neque tamen dubium est, quin in aliis, pro diversitate temperamentorum, motus & exercitationis, anni etiam temporum, pro diversa quoque qualitate & indole assumtorum, variare possint, adeo, ut vel perspiratio auctior urinae quantitatem minuat, vel alvus etiam solutior reliquas omnes excretiones modificet. Id vero minimum in genere valde verosimile, nostris in regionibus, nisi extraordinariae aliae caussae externae accedant, urinae copiam in sanis quantitatem materiae perspirantis superare. VI. De quantitaDeinceps ad accuratiorem huius doctrinae notitiam te solidi in upertinet etiam, ut Medicus perspectum habeat: quantum sorina. lidae materiae in libra una lotii sanorum contineatur. Quemadmodum vero ad explorandam specificam gravitatem fluidorum, sive quantitatem solidi in fluido contentam, nihil aptius Googl aptius est, cylindri statici hunc in finem artificiose confecti usu; ita etiam Medicus commodissime eiusmodi instrumento non modo ad contenta liquidorum quae ingeruntur, ut cerevisiae, vini, aquarum & lactis, sed & urinae, uti potest; de quo tamen nemo fere hactenus cogitavit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
