# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 289

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/289

Altum enim de ponderatione urinae in scriptis medicis est silentium, ac de eius quantitate, colore, sedimentis, item an turbida, vel pellucida sit? sermoduntaxat habetur; quum tamen nihil solidi deglutiamus, cuius partes non quotidie ex massa sanguinis secedant & cum urina eliminentur: in quo etiam maxima in statu sano & praeternaturali deprehenditur diversitas. In genere vero id perpetuae observationis est, quod quo maior est in corpore perspiratio & interior calor, quo minus fluidi aquei, quo plus potus spirituosi assumitur & corpus motu agitatur, eo gravior semper est urina, levior vicissim, si Per ponderahaec dicta contraria sunt. Ego itaque per aliquot septimationem & exnas memorata victus ratione utens & tempore brumali dosiccationem mi degens, sanus ceterum & valens, emissam posteaquam surcognoscenda, rexissem urinam ad lancem hydrometricam exegi, ac notavi, libram eiusdem minimum unciam dimidiam, interdum etiam drachmas quinque, complecti, & facta aliquoties evaporatione, pariter ex libra dimidia drachmas duas, vel dimidiam adhuc, obtinui. Eandem quoque solidae in urina substantiae esse quantitantem notavit Antonius de Heyde obs 89. qui ex urinae unciis tribus, per evaporationem drachmam unam materiae siccae eduxit. §. VII. Vt vero porro ad penitiorem & uberiorem materiae Experimenta cum resiab evaporatione relictae cognitionem pertingerem, comduo instituta plura institui curiosa experimenta, quae hoc loco recensere haud abs re erit. I. Vel solus aspectus testatum facit, materiam ex urina restibilem, penitus differre ab ea, quae exhalata cerevisia restitat, ex quo utique conficitur, liquidum quidem ex potu transire in urinam, sed non solidum, quod magis (Hoff. Syst. Med. p. III.) gis ortum suum ex humoribus interioribus vitalibus, sanguinis & seri massa, trahit. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
