Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 291
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Ex hisce commemoratis experimentis facillimum iam Vrina eleerit, genuina urinae elementa eruere ac sistere. Haec inmentum conter primum &potissimum locum obtinet aqua, quam ex intinet aquegesto maxime potu accipit, &cuius partes triginta ad unam um &salipartem solidi remixtae deprehenduntur. Post humidum u-num. rinae principium commemorandum sal, quod triplex in ea Et culihospitatur, culinare nempe, acidum &volatile. nare quidem cum alimentis ad massam sanguinis transit, ac per renes, ceu congruum salium emunctorium, cum urinoso sero colatur. Quod vero sal urinae ad communis naturam accedat, ex eo patescit, quod non solum urina inspissata cum oleo vitrioli spiritum &vaporem salis communis volatilem in auras emittat, sed etiam lixivium ex cineribus combusti residui cum aqua factum solutionem argenti praecipitem det, itemque per destillationem, quod saepius a me factum, sal enixum culinari in omnibus quoad effectus simile, educi queat. Alterum in urinoso latice comprehensum sal. est acidum, quod etiam per alimenta, quae multum acidi fovent, in ipsius connubium transit. Hoc autem purum obtineri nequit, sed partim cum particulis terreis alcalinis, partim cum tertia salis in urina specie, volatili nempe urinoso, quale in sanguine largius hospitatur, sese miscet, &salis ammoniacalis genium habet. Hinc enim est, quod addito oleo tartari per deliquium, acidum figatur &spiritus volatilis urinosus avolet, cuius ortus non ex alimentis, sed ex ipsius sanguinis massa derivari debet.