# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 294

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/294

Pariter in gravioribus capitis morbis, eius nempe doloribus, in vertigine, phrenitide, mania, melancholia, epilepsia, valde tenues & leves emitti urinas, idemtidem perpetuae est observationis. Idem contingit in gravioribus nervosarum partium affectionibus, quae a caustico veneno, vel a vermibus tunicas intestinorum rodentibus, in convulsionibus, concitantur. Et quod probe notandum est, tenues & aquosae eiusmodi urinae non modo in ipso statu & exacerbatione horum morborum prodeunt, sed & aliquot dies ante, ac paroxysmos imminentes nunciant. Vnde non mirum est, quendam apud Tulpium lib. II. obs. 19. ex tenui lotio, triduo ante praesagire potuisse cordis palpitationem. §. XIII. Tenues quoque, aquosae & perpetuo albae eiusmodi urinae in diuturnis morbis difficulter iudicant & securae non sunt; in vigore autem febrium si copiosae fluunt & ante dies criticos, multum alunt periculi & phrenitidem imminentem praesagiunt, teste iam Hippocrate sect. II. aph. 22. sect. IV. aph. 70. qui lib. epid. sect. II. id confirmat exemplo aegri, qui secundo die surdus, circa meridiem deliravit & quinto die mortuus est, & alius sect. III. ibid. qui quarto die obut phreniticus. Idem auctor saepenumero etiam observavit: easdem urinas, si in inflammationibus gravioribus internis, uteri, pulmonum, ventriculi comparent, nunquam periculi esse expertes praesertim si creber stimulus sit ad matulam & copiosissimae ac tenues reddantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
