# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 297

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/297

Quando sedimentum intense flavum, bilem, fusci autem coloris & atri, copiam bilis atrae, sive secundum Recentiorum explicandi modum, copiosas sulphureas calidas particulas, acido terreis intime per calorem immixtas, designat, quale in febre scorbutica purpurata in quartana etiam, minus fausti Si id quod subsidet admodum copiosum, est ominis. magnam viscidorum & crudorum humorum copiam in corpore prodit, atque in corporibus repletis, obesis, spongiosioris habitus, febris intermittentis pertinaciam portendit. Et recte hinc scribit Galenus; lib. I. dc cris. cap. 12, qui ex otio & repletione febricitant, si sanitati restitui debent, necessario in urina subsidet. §. XVII. Quemadmodum vero boni ominis signum, si urinae Si nullum sefebricitantium crassiores fiunt & sedimentum ponunt: ita dimentum contra quae in febribus intermittentibus extra paroxysmum malum omen nullam exhibent subsidentiam & pellucidae diu stillant, nec frigoris accessu in fundum quid deiiciunt, peioris sunt notae. Inprimis crebriori experientia compertum habeo, quando in tertiana vel quartana febre, finito paroxysmo, urina non turbatur & crassamentum reiicit, pessimi esse praesagii, praesertim si ab imperitis Medicis improvide tractetur iis remediis, quae motus febriles intempestive supprimunt & sufflaminant. Non semel enim sed aliquoties hac ratione in pueris ingruente paroxysmo lethalem epilepticum insultum accessisse vidi: senes autem non facile convalescunt, sed demum vir ibus fractis, sub frigore & spasinis, nullo succedente caQuod si porro in febribus inflammatoriis lore intereunt. pleu(Hoff. Syst. Med. p. III.) pleuritide, peripnevmonia, inflammatione ventriculi, mesenterii, uteri, urina vel tenuis perspicua & purpurei coloris, vel bruno & austero colore imbuta exit, cum spuma, sine omni sedimento, non faustum praebet signum. Antiquissimum hanc in rem Hippocratis est testimonium praenot. §. XI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
