Latin
ET CAVSSS IGNORANTIAE EARVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
ET CAVSSS IGNORANTIAE EARVM. efficacis incrementum remorandum, deterius inveniri potest. Nam profecto sub tanto numero medicamentorum, quibus nostro tempore pharmacopolia referta &plane onusta sunt, genuini &proprii cuius vis effectus &operationes, in tot differentibus naturis, morbis eorumque caussis, recte haberi &cognosci non potuerunt, neque etiam unquam cognitio intimior speranda, aut virium exploratio cum successu molienda, nisi prius ad paucorum &selectorum numerum redigatur innumerabilis apparatus. §. III. Altera caussa, ob quam verae remediorum in nedenPathologiae do proprietates adeo ignotae atque abstrusae, est verae pathovera ignota. logiae ad haec usque tempora neglectus. Nam sicut secundum Ilippocratem lib. cit. de flat. si quis caussas corporis affecti probe cognovit, potens est valde ea afferre, quae corpori commodant, nimirum contraria morborum natura perspecta: ita omnis qui hac cognitione destituitur, vel erroneam hausit, neutiquam etiam accommoda remedia invenire atque in usum proponere potest. Quapropter pathologiam veram verae therapiae primum &praecipuum fundamentum habendam esse recte ducimus, &hinc etiam non sine ratione &fine in priori sectione copiosius &accuratius ad eam stabiliendam valde utilia capita adduximus. Quumque ex hac solida morborum philosophia planius innotescat, non multiplices &valde abditas atque abstrusas; sed simplices &manifestas esse multorum &magnorum morborum ac symptomatum caussas, quae maxime pro differentia locorum quibus insident, valde differentes laesiones &effectus producunt: in proclivi omnino est iudicare, non pluribus, sed paucis pariter ad removendas has caussas opus esse remediis. Accedit tertio &inter ea, quae defectum in perqui- Vulgo credirendis &cognoscendis veris remediorum facultatibus ar-tùr nedicaguunt mentis abso