# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 30-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/30-2

II. Primum inter evacuantia locum obtinent EMETICA sive VOMITORIA, quae duplicis sunt generis, mitiora scilicet, vel fortiora. Lenioribus accensenda merito aqua simplex tepida, adiecto pauxillo salis & portione mellis, vel olei expressi aut pinguedinis, vel decocta cum semine vel cortice raphani rusticani, aut semine anethi, vel etiam aqua thermalis, simul & semel largis haustibus copiose ingurgitata. Validiorum in numero ex vegetabilium classe sunt folia & radix asari, helleborus albus, succus corticis medii sambuci, immo omnia cathartica validiora maiori dosi dita, nec non quae ab exteris asportantur gummi guttae & radix hypecuanhae; ex metallorum & mineralium famisia, quaevenereae prosapiae, ut vitriolum cyprium, album, Gilla Paracelsi & Angeli Salae, ex capite mortuo olei vitrioli Goslariensis, quod venereae indolis, crystalli viridis aeris, sal emetico-diaphoreticum Moebii, ex vitriolo, Goslariensi & nitro anaticis partibus paratum, nec non quae ad regulinam stibii substantiam ortum referunt, ut tartarus emeticus, vitrum antimonii & exeo parata aqua benedicta Rulandi, mercurius vitae, maxime ex butyro antimonii rectificato cum praecipitatione aquae simplicis, vel olei tartari per deliquium confectus, pulvis Monckii, ex duabus partibus reguli antimonii martialis & una nitri paratus, sulphur sic dictum auratum antimonii, idque correctum, panacea sic dicta Glauberiana, Conerdingiana, ad grana quinque vel sex oblata. Theoremota I. Mitiora emetica & maxime diaetetica a Galeno & veteribus potissimum sunt usurpata, quippe quae admodum secura & utplurimum copia sua, non secus ac clysteres ex iisdem ingredientibus concinnati, intestina, ventriculum, inprimis sriam debilis & ad motum excretorium, teste nausea, ructibus, oris amaritie, anxietate, proclivis est, ad vomitum ex solicitant: sed non agunt uitra limites ventriculi, ex quo utique humores crudos, pituitosos & biliosos ex male ingestis & digestis collectos non sine fructu evacuant. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
