# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 305

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/305

Vbi ex viarum urinariarum vel spermaticarum vitio urinae turbidae, & larga crassa mucosa tartarea substantia foetae redduntur, nil praesentius & efficacius est fontibus medicatis temperatioribus, ut aquis Spadanis, Wildungensibus, Selteranis, thermis Piperanis & Emsensibus, ad eluendas ac detergendas sordes acrimoniam diluendam & partes afflictas consolidandas, adiunctis simul exterius balneis temperatis. Calculosa tartarea concrementa & mucidum ex ulcerata renum substantia prodiens lotium, apertius omnium efficaciter diureticorum, falinorum, ipsarum quoque Carolinarum, quae propter calcareum salinum elementum fortiter nimis pellunt, usum interdicunt, & potius travmatica, leniter roborantia & demulcentia iniungunt, ut sunt emulsiones seminum quatuor frigidorum, dauci cum lycopodio, infusa, vel decocta ex hedera terrestri, equiseto, virga aurea, fragaria, veronica, radice altheae, aliisque id genus pluribus. XXVII. At vero non solum ex urina, sed etiam ex aliis exEx sudore quoque signa cretis, inter quae subtiles excretionis cuticularis sordes popetenda. tissimum fere locum tenent, de statu integro nec non vitiato, ac praecipue de salutari, vel infausto morborum eventu, Medicus tanquam ex certis signis indicium petere debet. Veteres, ut refert Jo. Langius in epist. tam in cognoscendis, quam diiudicandis morbis, plus sudoris calorem, odorem & saporem, quam lotii differentias observarunt: quare etiam moris fuit, sudores in balneo strigili exceptos & olSudor enim, ut Galenus de salubr. ait, facere & degustare. omnium humorum per universam corporis compagem index (Hoff. Syst. Med. p. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
