Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 306
Unproofread scanNot analysed yet
)dex est: urina vero tantum eorum, quae in conceptaculis venarum continentur. Neque haec assertio fundamento destituitur. Nam urina potissimum potui, cui etiam proportionalis est, materiam debet; &crassiores aqueas, &maxime varii generis salinas, quae per alimenta assumtae fuerunt, atque in ipso sangnine progenitae sunt, recrementitias materias e corpore evehit; quandoquidem renes &viae urinariae congruum salium emunctorium constituunt, quin omnis generis salia, sive alcalina, sive acida, sive neutra, volatilia, sive fixa fuerint, vel etiam caustica, item nitrosa, singulari plane ratione ad renale illud vasculosum cribrum feruntur, &urinam quoque movendi facultate pollent. Per fibrosam vero ac poroso-tubulosam cutis texturam, corpus magis a partibus aqueis tenuioribus, &maxime sulphureis, sub forma vaporis, vel madoris, expurgatur. §. XXVIII. Diligenter tamen hoc loco observandum est: ingentem inter perspirationem &fudorem intercedere differentiam. Scilicet perspiratione, insensibilis halituum e corporis cortice succedit difflatio, adeoque tantummodo particulae tenuissimae aqueae &sulphureae salinae magna quotidie in copia in auras mittuntur, linteaminibus corpori circumvolutis siccis remanentibus: in fudore vero particulae aqueae &sulphureae magis crassiores, peculiaris saporis &odoris, vel foetoris prodeunt, quae cutem &indusia conspectius humectant, adeo, ut interulae interdum post sudorem quinque vel sex unciis graviores quam antea deprehendantur, quum contra in perspiratione, pondus indusii per hebdomadem gestati vix uncia una increscat, ob materiam mucidam oleosam crassiorem in poris obhaerescentem. Deinde observamus, perspirationem in robusto, sudorem vicissim magis in imbecilli corpore fieri, &plus etiam materiae excrementitiae illa, quam hoc excludi, ut hinc probe notante Sanctorio inaureo de Medicina statica libello, corpus a perspiratione longe agilius &levius, a sudatione vero debilius &gravius reddatur. Porro saluberrima illa minus in sensus cadens sordium per corticem corporis excretio magis a vegetiori sanguinis progressivo motu &circulo, &vigore motus cordis &arteriarum oboritur; sudor autem potius a calore &motu intestino partium sulphurearum, quae in mixtione sanguinis continentur, &a fibrarum &tubulorum cutaneorum maiori relaxatione, provenit.