# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 310

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/310

Horum in numerum referenda cholerica corporis constitutio, aetas iuvenilis, macilentus corporis habitus, tempus aestivum, paullo vehementior corporis motus, aer calido humidus australis, vini, praesertim oleosi & spirituosi, ut Hungarici, potus, & medicamenta, quae oleo subtilissimo evaporabili imbuta sunt, quo nomine nota sunt ex vegetabilibus radix enulae, petasitidis, ostrutii, levistici, angelicae, imperatoriae, crocus, flores sambuci, ex animantibus, omnes spiritus & olea destillata, ex mineralium classe flores & lac sulphuris, regulus antimonii medicinalis, sulphur antimonii, nostro modo praeparatum & fixatum. Vicissim in procinctu quoque erit ratio: quare infantes, senes, obesi, humoribus repleti, otio & somno nimium indulgentes, parum ad sudorem dispositi sint, quippe qui spissos non modo & viscidos in vasis humores, qui difficilius per minimos cutis tubulos feruntur, alunt, sed & imminutam partium sulphurearum in sanguine experiuntur intestinam agitationem. XXXII. Requiritur vero etiam ad proliciendum sudorem certa dispositio in cute, quae consistit in convenienti eius relaxatione & pororum ac tubulorum apertione, ut sudoris materia sufficienter adduci & secerni queat. Nam si in ulla corporis parte vis expansiva & elastica eminens est, certe in ipsa cute conspicitur, quae, ut gravidae & hydropici testantur, mirum sese diducere atque expandere, iterumque in pristinam dimensionem contrahere potest. Et elastica haec cuti propria virtus, non aliter quam in omnibus inanimatis elasticis corporibus, ut chordis, funibus, tabulis ligneis, comparata est, ac non modo pro diversa aeris constitutione, ut humidi & levis, remittitur, sicci vero & frigidi iterum adducitur, sed & a caussis internis, fluidi tenuissimi, quod est in sanguine ac nervis, motu, varie in relaxatione & constrictione modificatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
