Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 311-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Postquam igitur caussas, viam &modum, quo cuticularis excretio perficitur, paullo curatius pervestigavimus; haud difficile nunc erit, ex sudoris natura atque eliminatione in statu morboso &praeternaturali, praesertim febribus, ratione eventus indicium &iudicium desumere. Quum vero vetustissimus artis nostrae parens Hippocrates passim in scriptis suis, maxime aphorismis, praenotionibus &coacis, multa eximia &veritati apprime consentanea praecepta &axiomata prognostica, ex sudoris natura &modo excernendi petita proposuerit: haec in pauca conferre &sic in compendio exhibere, operae duxi pretium. Affirmat quippe hic Medicorum princeps, boni ominis sudores esse, qui circa dies critieos, ut dimidium quarti, septimum, undecimum, decimum quarquartum, decimum septimum, vigesimum primum erumpunt, qui porro per universum corpus, nec in una tantum parte, nec parce &interrupte, sed copiose &sufficienter manant, quos alleviatio symptomatum &virium erectio sequitur, &qui cum signis coctionis in urina, alvi secessu, vel praecedente, vel comite, succedunt. Nos maxi ie illos iudicamus salutiferos, qui fiunt quando pulsus praeter naturam celer, vehemens, vel durus, in molliorem &sedatiorem transiit.