# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 312

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/312

XXXIV. Contra vero omnes sudores, qui in febribus statim in principio & extra dies criticos contingunt, symptomata non levant, sub alvo constricta, cum urina tenui sine sedimento, ac pulsu praeternaturali nec immutato prodeunt, à docta antiquitate, cui etiam experientia firma & constans suffragatur, semper pro malis & symptomaticis merito habiti fuerunt; eo quod ingentem virium imbecillitatem, partium solidarum atoniam, mixturae sanguineae dissolutionem atque etiam caussam morbi adhuc nobilioribus nervosis partibus firmiter insidentem produnt, & multiplici experientia constat, plures sub & in eiusmodi sudore occumbere. Infausti etiam praesagii sunt, qui tantum unam corporis partem occupant, & recte utique Hippocrates sect. IV. aph. 38. prodidit: qua parte corporis sudor manat, morbum illius partis arguit. Nam in morbis capitis, apoplexia, phrenitide, affectibus soporosis, caput saepe totum sudore diffluere, pedibus frigidis, observamus. In asthmate convulsivo, catarrho suffocativo, peripnevmonia, pectus multo sudore perfunditur, & plerumque omnes, qui in peripnevmonia primis mox diebus citra levamen sudant, pereunt, ac sphacelosa plerumque subest inflammatio, vel in suffocativo asthmate polypus absconditur. Quin id quoque observatione compertum est, quando symptomata post sudorem non levantur, plerumque subsequi recidivam, vel morbum diu extrahi. Quam in rem egregium est Martiani in comment. ad coac. testimonium: si sudor non tollit febrem, sed haec remanet, tunc symptimaticus est, & morbi recidiva, vel eius longitudo exspectanda. Omnium tanen pessimi sunt frigidi, praesertim quando interiora ex inflammatione ardent; unde Hippocrates Sect. IV. aph. 37. it. in praegnost. cap. 2. frigidos sudores cum febre acuta mortem indicare affirmat, in mitiori autem morbo eius longitudinem. §. XXXV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
