# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 313

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/313

Porro quotidiana docet experientia, ipso in paroxySudor in pasmo & vigore febrium, item dolorum & motuum spasticoroxysmis rum, in gravi cephalalgia, cardialgia, dolore intestinorum, nullus. colica, epilepsia in nimia etiam seri profusione per alvum, salivam aut urinam, vel etiam nimiis haemorrhagiis, cutem aridam, siccam & frigidam esse, ac sudore penitus destitui, posi cos larsimulac autem saeva haec pathemata de vehementia remit-gus. tunt, vel penitus intermittunt & morbus est in declinatione, sudor protinus ex toto corpore evocatur, id quod maxime obvium, in declinatione intermittentium. Incidit quoque Saepe nimiun saepius, ut post febres, tam acutas, quam chronicas, curatas, ingens dispositio & habitus corporis ad continuos & sargos sudores remaneat, qui etiam facili de caussa, levi externo calore, vel si oculos claudant & somnus obrepat, provocantur. Caussa huius largae sudationis vel ex regimine in sudoribus criticis minus curate ab aegris servato repetenda est, vel quod nimis cito aurae frigidiori se committant, ut remanens, intus excrementitia quae sudore difflatur materia, mixtionem sanguinis ad dissolutorium quendam motum disponat, vel etiam quod superato morbo avidius & largius cibum ingerant, qui ob imliecilliorem a morbo redditam digestivam ventriculi & intestinorum vim, non bene solvitur & subigitur, unde copiosus & crudus chylus sanguini affusus non bene cum eo miscetur, sed quam facile per emunctoria ab eo secedit. §. XXXVI. (Hoff. Syst. Med. p. III.) SCeT. 1. CAP. XIII. DE IVDICIO IN MORBIS EX §. XXXVI. In nullo tamen morbo profusiores manant sudores, quam in purpura, sive rubra scorbutica, sive alba cum febre iuncta; certo indicio, a fermentali quodam impuro succo totam sanguinis & humorum massam in colliquativam dissoIn malignis morbis: quorum lutionem esse coniectam. caussa interna partium sphacelatio, cum summa virium iactura, sub pulsu saepe debili & minus frequenti, urina quoque non adeo colorata, sed sanorum simili, manant sudores copiosi, foetidi, saepe frigidi, & lethales, qui de putrida sanguinis resolutione testimonium exhibent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
