Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 314
Unproofread scanNot analysed yet
Solennes quoque sunt hecticis &ubi partes nobiliores abscessum vel ulcus alunt, copiosi &valde debilitantes fudores, qui in scholis medicis colliquativi vocantur, &idemtidem a materia purulenta corrupta, quae sanguinem in intestinum fermentativum motum ciet, proficiscuntur. In scorbuticis quando ex hepatis vitio &sub deficiente biliosarum partium separatione, lympha multis sulphureis excrementitiis scatet partibus, sudores etiam nimii valde molestant, praesertim si alvus simul obseratur.