# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 314

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/314

Solennes quoque sunt hecticis & ubi partes nobiliores abscessum vel ulcus alunt, copiosi & valde debilitantes fudores, qui in scholis medicis colliquativi vocantur, & idemtidem a materia purulenta corrupta, quae sanguinem in intestinum fermentativum motum ciet, proficiscuntur. In scorbuticis quando ex hepatis vitio & sub deficiente biliosarum partium separatione, lympha multis sulphureis excrementitiis scatet partibus, sudores etiam nimii valde molestant, praesertim si alvus simul obseratur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
