Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 315
Unproofread scanNot analysed yet
Alii eundem in finem species de hyacintho valde extollunt, quarum virtus sine omni dubio ab ingredientibus, quae sunt leniter constringentia, item ab admixta camphora, ambra &moscho, licet horum dosis exigua sit, minime vero a sterili &effoeto gemmarum pulvere minus solubili, petenda est ac derivanda. XXXVIII. Hactenus de excretione, quae per urinarias vias &Alvina exuniversale cutis emunctorium succedit, indole &promendo cretio ad inde iudicio egimus: superest iam, ut etiam de ea, quae perconservatioalvi secessum contingit, nonnulla addamus. Quemadmonem corporis dum autem per urinam maxima &superflua liquidi ex potu necessaria. portio, una cum salinis crassioris texturae partibus, secedit, &per cuticularem evacuationem salino-sulphureae, intestino calido motu ex intima sanguinis mixtione evolutae sordes, proscribuntur: ita per alvum non modo relictae post chylum ex alimentis extractum foeculentiae &furfures, sed &crassiores sulphureae biliosae, in amplissimo hepatis viscere segregatae ac per peculiares canales intestinis insinuatae scoriae, unacum lymphaticis fermentalibus, ex pancreate, glandulis &tunicis glandulosis intestinorum stillantibus succis, foras eiiciuntur; eum pariter in finem, quo reliqui vitales corporis humores a sordibus pernicialibus repurgentur, nec unquam a temperata ad integritatem necessaria indole desciscant. §. XXXIX. Non quidem negandum, eam alvinae excretionis esse Licet aliquandiu sine rationem, ut interceptus eiusdem legitimus naturalis succesnoxa supprisus, non tam praesentaneo damno sanitatem afficiat, quam mi possit. si perspiratio aut urinae fluxus cohibetur, sed saepius diu sine vitae vel manifesto valetudinis periculo retineri potest.