# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 32

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. HI. DE MORBIS CYRATE DISCERNENDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/32

SECT. I. CAP. HI. DE MORBIS CYRATE DISCERNENDE tiana continua, in qua simillima praesto sunt symptomata, differt in eo, quod in hac exacerbatio tertio die observetur, in causo vero singulis diebus ea praesens sit. Febtis porro maligna, κατ᾽ ἐξοχὴν ita dicta, discrepat ab aliis febribus, v. g. semitertiana, synocha putrida, febre ardente biliosa inflammatoria, quae inflammationem ventriculi vel intestinorum iunctam habent, periculo. Ratio autem distinctionis in eo posita est, quia febres malignae, stricte sic dictae, contagio ortum debent, quo recensitae febres inflammatoriae carent. Dein causam quoque agnoscunt diversam, quae in sic dictis inflammatoriis est stasis ad sphacelum transiens, in malignis vero lympha magis fermentescibilis, putrida, nervorum fluidum celeriter eadem corruptione contaminans; unde subitanea virium corporis prostratio iungitur. Distinguitur identidem haec febris maligna a catarrhali in eo, quod in illa repentina & mox ab initio morbi virium adsit defectio, cum perpetua agrypnia, quam mentis perturbatio tandem excipit, maculae quoque rubrae, petechiarum nomine venientes, vel etiam purpura, plerumque alba, ipsis complicantur & funestum exitum minantur, quaecuncta in benignis catarrhalibus non observantur, ubi potius seri erodens salina qualitas coryzam, gravedinem, raucedinem, tussim & pectoris oppletionem & quasi erysipelaceum intra fauces asperamque arteriam ardorem causatur. Ubi itaque haec signa non adsunt, ibi etiam perperam catarrhalis febris iudicatur. Illud tamen non inficias eundum, febrem catarrhalem malignam aeque ac benignam, cum malignis petechialibus multum alere convenientiae, adeo, ut ab incautis minusque exercitatis medicis saepissime confundantur, eo quod lenissime sine magno aestu, dolore atque anxietatibus eminentibus procedunt, in utrisque deiectio mucidae materiae per tussim iungitur & circa vesperam symptomatum fit exacerbatio. VI. Accedunt aliae febrium species & quidem mesentericae, quae quo frequentiores, eo difficilius vulgo dignoscuntur, ita, ut sub malignarum titulo plerumque vendantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
