# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 320

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/320

Ex his de imbecilli ventriculi & intestinorum digestrice virtute, nec non de alimentorum crudorum ac difficilioris solutionis, potus quoque minus salubris usu, iudicandum; id quod saepius obvium est in iis, qui novissime a morbo convaluerunt & avidius cibos ingerunt, in senibus ac his, qui vitae genus agile, cum otioso, & victum calidum, cum frigido, commutant. Quando vero maior muci pellucidi, vel qui albumini ovi similis est copia, cum tenesmo ac molestissimo recti dolore excernitur, certo utplurimum argumento est; sanguinem exitum molientem in fine recti obhaerescere, ac mora in glandulis largiter deponere mucum, pressione vero dolorem cum tenesmo ciere. §. XLVI. Nonnunquam etiam excrementa liquida prodeuut & copiosa, appetitus simul viget, corpus tamen emaciatur magis, quam increscit. Quod si contingit exiles villosae in intestinis tunicae ductus muco obsessos & inviscatos esse arguit, ut nonnisi tenuis & aquea chyli portio à minus patulis osculis recipi queat, pinguis vero, gelatinosa & nutribilis portio ingressu exclusa, faeces dilutiores & sic diarrheam reddat chylosam. Merito quoque ab obstructione lacteorum laevitas intestinorum senibus familiaris repetenda, eo quod aetate ingravescente alvei minutissimorum in corpore canalium sensim angustantur, corrugantur ac concidunt, ut hinc nutritio intercidat ac multum alibilis liquidi per anum effunVicissim quando scybala durissima, instar lapidis datur. compacta, magna cum difficultate egeruntur, haud fallaci indicio concludendum: ob mucosas intestinorum glandulas obstructas aut plane induratas, vel nimium calorem, excre& labascente simul motu peristalmenta siccescere tico, diutius retineri. Quin non raro ea intestinorum siccitas tas alvique est durities, ut nonnisi iniecto clysmate, aut sumto pharmaco, quicquam exsolvatur, quam in rem memorau dignus casus a Ballonio lib. epidemior. pag. 58. enarratur, ubi post insuperabilem alvi siccitatem, facta sectione ieiunum ita angustum & cartilaginosum deprehensum est, ut vix per illud chylus deflueret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
