Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 326
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. XIV. DE CRISRVS ET CRITICIS DEBVS tuantur excretiones, quarum successu absoluto, ipsae febres demum solvantur. Et hos dies vernacula sua criticos, sive decretorios, nuncupavit, quia iudicium de morbi eventu: ferrent. Per crisin vero, quod vocabulum erat πολύσημον, prisci vel noxiorum e corpore excretionem, (quia Hesychio &Suida auctore, notante Langio lib. I. ep. 37. τὸ κρίνειν, sequestrare &veluti per cribrum aliquid excernere, denotat) intellexerunt, vel ipsam morbi solutionem criseos nomine insigniverunt, (uti effert Hippocrates lib. I. de praeception. κρίσις ἐστὶν ἀπόλυσις νούσου,) vel etiam crisin pro ipsius naturae motu &pugna cum morbo habuerunt. Alii quoque crisin iudicium Medici, quod format, vel formare debet ex morbi circumstantiis de eius eventu, esse voluerunt. II. Vt autem genuinus criseos sensus &criticorum dierum ratio eo luculentius pateant, ex his, qui multum iisdem detulerunt, maximeque Hippocrate, tanquam primo fonte, hausta adducemus praecipua testimonia. Primum esto, quod exstat de dieb. iudicat. §. 9. ita habens: iudicantur febres quarta die, septima, undecima, decima quarta, decima septima &vigesima prima, quaedam etiam trigesima &quadragesima. Et Sect. II. aph. 23. &24. criseos successum sic conceptis delineat verbis: acuti morbi in quatuordecim diebus iudicantur, septimae quarta index est. Alterius hebdomadis octava principium est. Consideranda uero est undecima; haec enim quarta est secundae hebdoma. lae. Deinde rursus consideranda decima septima; ipsa enim est quarta quidem a decima quarta, septima vero ab undecima. Porro lib. III. de praesag. §. 7. &8. perite monet: morbos advertere a prima die oportet, atque singulos dierum quaterniones observare; sic enim haud obscure scies, quo se conversurus sit morbus. Nam febres ardentes epidemicae iudicantur hono ordine in septem ac decem diebus. Huc etiam referenda, quae libr. de praenot. §. 20. prodidit: placidissimae febres &signis securissimis nitentes, tes, quarto die desinent, aut prius, malignissimae vero &signis horrendissimis oborientes; quarto die aut prius occidunt. Eandem cum Hippocrate sententiam tuetur Galenus, qui integrum de diebus decretoriis concinnavit librum, in quo principes dies criticos vocat septimum, decimum quartum &vigesimum primum, ac in iisdem plures sanari, quam mori declarat. §. III.