Latin
SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRITICIS DIEBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 331
Unproofread scanNot analysed yet
crysipelacea. bris quoque erysipelacea, quae saepe cum gravibus symptomatibus, horrore, frigore, vehementi aestu, interdum etiam delirio invadit, intra diem tertium &quartum conquiescit, amandata ad summam cutim materia acri biliosa, cui non& pestilenti nunquam tumor glandularum inguinalium iungitur. Qui febre. fede pestilentia vera scripserunt observatores, confirmant, brem pestilentem nonnisi erysipelaceam malignam esse, in ea salutis praebere indicium, quando circa tertium, quartum, vel etiam septimum diem, in partibus carnosis carbunculi, aut in glandulis bubones, apparent. IX. Vix tamen ullo in morbo tam conspicua sunt critica Variolis, tempora &naturae ordo, quam in variolis. Hae enim eomorb illis, dem modo ac morbilli cum truculentis symptomatibus adoriuntur plerumque, quae facta circa dimidiatum septimum exanthematum eruptione, unacum febre eximie remittunt, idque durat in variolis ad septimum usque, quo succedente primum in facie, postea in pectore, brachiis &manibus, ac demum infimis partibus suppuratione, febris denuo accenditur sic dicta secundaria, quae ad undecimum usque diem protrahitur &donec pustulae, eodem ut suppurari inceperunt ordine, a suprema ad infimam corporis regionem siccentur ac demum frustulatim decidant. Et sic in salutem decurrit variolarum morbus, ubi vero vires ferendis symptomatibus non sufficiunt, nono vel undecimo die lethalis accidit catastrophe. Aliud periculosum exanthematum genus sunt petepetechiis, chiae, quae quarto, vel septimo die, in corporis cortice comTI 2 parere,