# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 332

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRITICIS DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/332

SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRITICIS DIEBVS parere, & prodeuntes levam en cum liberiori respirationis successu inferre solent. Tandem multiplici quoque experientia perspectum teneo: febres multas epidemice grassantes continuas putridas, petechizantes, solvi & salutarem sortiri eventum circa undecimum diem, per copiosum alvi profluvium, de quo pluribus egi in aessertat. de diarrhea in febribus malignis salutari. Quamvis igitur nihil dubii sit, quin in nostris etiam regionibus, in febribus praesertim acutis, septenarius dierum numerus, magnas mutationes in morbis adducat, ac eodem non modo symptomatum, sed & totius morbi cessatio, cum evacuationibus incipiat & successive absolvatur; nihilominus tamen non semper circa septenos dies crises, sive mutationes in peius, vei deterius, sed extra dies quoque hos decretorios, paribus scilicet, octavo, decimo & duodecimo, contingere, per experientiam constat. Potissimum in hominibus plebeiis; rusticis, simplici & populari victu fruentibus, & qui neque inordinata vitae ratione, neque affectuum impetu, sanguinis massam impuram reddiderunt, parum quoque medicamentis utuntur, crises cum sufficienti evacuatione perfectas fieri, idemtidem a nobis observatum est. Pariter multiplici experientia confirmatum teneo, hos, qui corpore praediti teneriori cum cute valde perspirabili, naturae agilioris & sensibiloris, aetate iuvenes vel viri sunt, & febribus acutis, inflammatoriis & ardentibus laborant, citius crises, quibus morbus ad salutem, vel mortem, terminatur, experiri, quam ii, qui torpidiores natura, temperamento phlegmatici ac succulenti, quippe qui diutius cum morbis conflictantur, protracto ad tres & longius septimanas, febrium discessu. XI. Monendum vero, quod non omnes largae evacuariones, praesertim, quae per cutem diebus ordinariis criticis succedunt, salutem spondeant, sed illae tantum, quas symptomatum notabilis remissio, pulsus duri & celeris in molliorem & sedatiorem mutatio, liberior & minus anxia respiratio, animus erectior, urina crassior consistentia cocta, corporis quies, somnus placidior, ac ut verbis Hlippocratis Sect. II. aph. 13. utar, nox placidior, comitantur & consequuntur. Nam aliquot certe ipsis criticis diebus, sub largis sudoribus occumbere vidi. Neque etiam omnis pathematum remissio, quae aut symptosaepe etiam diebus paribus accidit, crisis censenda, sed ea tan- matum retum, cui arteriarum motu magis naturali & respiratione liberi- missio crisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
