# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 333.1-4

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 333.1 to 333.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/333.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/333.1

SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRTICIS DIEBVS constantes & iudicatu facillimi fiunt, in inconstantibus autem inconstantes & qui difficulter iudicantur. XIII. Deinceps medentum sagacioribus apprime cognitum est, ordinatos & criticos ad excretionem cum salute tendentes in febribus naturae motus, imprudenti medicatione mirum turbari, perverti posse ac plane impediri. Egregia sunt quae hanc in rem affert Prosper Martianus in comment. in lib. II. de morb. Hippocrat sict. II. pag. 174. continuo, inquiens, medicamentorum refrigerantium usu propter febrem, incrassatis humoribus corporibusque densatis, spontaneae evacuationes saepe prohibentur, ut haec non sit levis caussa, cur nostris temporibus tam raro fiant crises, quae frequentissimae erant antiquis. Neque minus luculentum est Baglivi testimonium, qui in prax. pag. 254. mirari desinant, ait, practici, si hodie nec fręquentes, nec perfectae succedant crises, uti olim in Graecia, siquidem illi Graecarum legum vel ignari, vel obtrectatores, a principio morbi ad declinationem usque purgantibus, diaphoreticis, phlebotomiis, spiritunsis aliisque imprudenter & intempestive exhibitis medicamentis, aegrotantes fere conficiunt; ideo impossibile est, ut humores. per tam diversas remediorum seditiones distracti, ad criticae despumationis negotium stato tempore disponantur, sed assiduis confusionibus agitati, loco criseos perfectae in metastases praeternaturales desinant, atque hac de causa nec criseos, nec dierum criticorum, nec aliorum demum naturae motuum regulas ab antiquis traditas, in febribus observabimus. Quapropter exquilita nititur veritate quod idem auctor l. c. tradit: rusticis & qui Medicorum opera non utuntur, crises per sudorem, alvi fluxus aliasque naturae vias perfici & motu prorsus ordinato fieri. §. XIV. In nulla vero ut supra meminimus febre, tam solenniter observatur criseos successus, quam in exanthematica illa, fere toti generi humano communi, variolarum nempe & mormorbillorum; interim non desunt, qui, quod certe mirum, sine ulla solida ratione illum negare audent, aut minimum eundem minus curant, quum tamen merito nobis in febribus fit crisis, quando circa statum quoddam tempus, cum notabili quadam evacuatione, vel etiam excretione per cutem, symptomatum fit remissio, immo cessatio, cum meliori pulsu & respiratione, quod certe post eruptionem variolarum & morbillorum conspectius obvium, licet postea tempore suppurationis, nova secundaria febris, magis symptomatica, accendatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
