Latin
SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRTICIS DIEBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 334
Unproofread scanNot analysed yet
DE CRISIBVS ET CRITICIS DIEBVS Postquam igitur in conspectum ea produximus, quae circa crises &dies criticos in certa experientiae veritate ipsoque facto fundata sunt; nunc, quum nihil sine ratione sufficiente in rerum natura fiat, paullo curiosior incidit quaestio: cuinam scilicet caussae illa observatio, quod septenario numero, tam magna, vel in melius, vel deterius fiat mutatio, tribuenda sit? Veteres, quibus corporis nostri mechanicoorganica structura, &rerum corporearum natura, proprietates &operationes, motuumque regulae, plane erant incognitae, naturae, tanquam agenti cuidam &principio rationali omnia secundum ordinem, numerum, mensuram &tempus in corpore nostro producenti adscripserunt, in auxilium etiam vocatis coelestium siderum, solis &maxime lunae influxibus, quam Priscorum sententiam, plures etiam ex nostris sola credulitate sequi video. Sed qui in philosophicis erroneam per petitionem principii argumentationem norunt &nihil in rationali explicatione &deductione, nisi quod clare &distincte concipi, definiri, vel sufficientibus argumentis probari &adstrui potest, admittunt, fictiones quoque a claris &distinctis conceptibus, sterilia nomina, a caussis realibus distinguere didicerunt, minime hac philosophandi, quae pigris, non vero sagacioribus ingeniis accommodata admodum, ratione contenti sunt, eo quod ex gratis supposito tali principio, nullum naturae phaenomenon commode explicari &intelligi potest, tantum abest, ut vel levissimum usum in applicatione ad praxin indę sperandum. XVI. Neque enim crisis pro actu quodam mentali aut haideali, quales quidem etiam dantur in corpore beri potest, sed potius pro mechanico, sive certo effectu motuum, qui fiunt in corpore nostro, a caussis potissimum corporeis &physicis. Nam quia omnes in rerum natura effectus &mutationes, ad quas vita, conservatio, nutritio, mors, morbus, medicamentorum operatio &sanatio spectant, nonnisi a certis motibus dependent, qui a certa rerum corporearum figura, magnitudine, nexu, situ &vi agente, resistente proveniunt, &omnes inde resultantes effectus certum etiam gradum ac numerum, sive quantitatem motuum, desiderant; necesse utique est, ut notabiles effectus certo quodam absolvantur tempore, quia hoc nihil aliud est; quam certus motuum sibi invicem succedentium ordo &numerus.