# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 335

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. XIV. DE CRISIBVS ET CRTICIS DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/335

Quod vero solennissimae naturae operationes in toto ex summi opificis instiuniverso, & maxime microcosmo, potissimum ad septenari tuto derinumeri terminum, uti ex diversis aetatum periodis & ann vandae. elimactericis, de quorum rationali explicatione egi peculiari dissertatione, patet, succedant atque contingant, clarissime sapientissimi divini opificis, summam & infinitam in structura universi & praecipue corporis exhibitam artem arguit, eaque propter ordinati hi omnes septenario numero adstricti & comprehensi universales & in sacris quoque obvii effectus, longe rectius a prima, una & infinita caussa, Deo, quam à multis particularibus principiis rationaliter & moraliter agentibus, deducuntur. XVII. Vt itaque clarum etiam ac verum conceptum habeEt sic quoque amus de crisi in morbis, illa nobis nihil aliud est, quam mor crisium in morbis ratio bi & symptomatum successiva cessatio, quae propter spasmun reddenda. universalem illum, qui in febribus omnes nervosas & vascu losas partes occupat, maxime in emunctoriis resolutum & caussam quae ipsum produxit correctam, vel expulsam, contingit. Iam quum ipsae febres acutae, pro caussa, vel stases sanguinis & humorum inflammatorias, vel humorem quendam causticae corrosivael indolis, partibus nervosis inhaerescentem, habeant; ad stases vero sanguinis in vasis praeternaturales expediendas & materiam causticam nervis inimicam corrigendam & ab interioribus ad exteriora emovendam, certi partium solidarum motus & fluidorum appulsus requirantur: aliter sane fieri & res concipi nequit, quam ut (Hoff. Syst. Med. p. III.) cer

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
