# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 336

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. XIV. DE CRIIEVS ET CRIEICIS, DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/336

SECT. I. CAP. XIV. DE CRIIEVS ET CRIEICIS, DIEBVS certis etiam temporibus cessatio morbi & symptomatum sequatur atque eveniat, quam evacuationes liberaliores, remittentibus spasmis, per cutem, alvum, urinam, potissimum vero pulsus & respiratio melior & magis naturalis, testantur. Quodsi itaque haec omnia non observantur, neque evacuationes iunctae sunt, certum indicium est, morbum, vel eius caussam, nondum per naturam, hoc est motus naturales, victam esse & subiugatam, sed ingens adhuc periculum corpori imminere, quod cum tempore semper ingravescit. §. XVIII. Reddita sic crisium rationali explicatione, multo rectius nunc Medicus de crili Veterum perfecta, imperfecta, evacuatione critica salutari & symptomatica, iudicare poterit atque decernere. Inde etiam ratio patebit; cur circa sic dictos criticos dies, rectissime monente Hippocrate, nihil moveri debeat, ne motus naturae ordinati & salutares, quibus materiam peccantem per convenientia organa eiicit, turbentur & ad alia incongrua loca non sine periculo divertantur. Denique prona quoque elucescet consequentia, evacuationes istas salutares, quibus partim materia, quae morbum fecit, partim etiam noxii humores, qui sub ipso morbo geniti & accumulati fuerunt, excluduntur, non imprudenter cohibendas esse, ne vel recidivae, vel lentae febres, aut aliae chronicae affectiones, ingignantur, sed potius eo respiciendum, ut, si motus evacuatorii paullo segniores sint ob debibilitatem virium, roborantibus & analepticis iidem adiuventur ac promoveantur. XIX. Quae quidem omnia sicuti de febribus acutis, continuis & ardentibus in propatulo sunt: ita iam quaestio indagine haud indigna emergit: num etiam in intermittentibus febribus crises dentur? quod utique certa respectu affirmamus. Licet enim in iisdem dies certi & stati, qui etiam ad essentiam crisium non pertinent, minus obvij sint: ubitamen iil soluized by Google git

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
