# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 343

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/343

Quod igitur ad morbos acutos, sive febres, attinet, De indiciiis ex antecedentibus ut notum supponimus, in quavis harum periculi in acutis, sive feduplicem obvium esse motum, probe invicem discernendum, bribus. alterum summe pernicialem & vere morbosum spasticum, qui a circumferentia ad centrum tendit, alterum salutarem, post spasmum a centro ad circumferentiam directum, cuius beneficio exitiales illae spasticae partium stricturae laxantur, inflammatoriae stases discutiuntur & tubuli excretorii, stricti Iam quicunque antea & clausi, felicissime adaperiuntur. binorum horum sibi oppositorum motuum genium, potentiam, effectus & mutuas eorum actiones & relationes penitius novit: is utique magna cum ratione & prudentia in omnibus agere, pericula prudenter praedicere & faustos evengenere tus quam optime praenunciare poterit. Nam si infesti spa in smi ac inde dependentes inflammationes congestiones ac stases sanguinis, a motu calido resolutorio februi, certo interposito tempore, non digeruntur ac discutiuntur, sed firmius persistunt, in proclivi est iudicare: demum succubituram naturam, putredinem insequuturam ipsamque mortem certo futuram; id quod eo magis metuendum, quando spasticae stricturae circa dies criticos, corpore a morbo iam debili reddito, non conquiescunt, sed potius incrementa sumunt. Vt autem lethiferi spasmorum effectus eo clarius in- Indicia ex notescant, breviter strictimque indicia exporemus haud fallacia, e quibus de illorum praesentia ac vehenentiae gradu coniiciendum. Tenendum igitur: exitiales ha spasmodicas stricturas, non unam sed plures in corpore, cum maiori, vel minori discrimine, adoriri partes, eaque propter prout partes variant, variis quoque dignosci signis. Nimirum quanspasmo cutis ed by Go IBeT. I. CAP. XV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
