Latin
SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 344
Unproofread scanNot analysed yet
DE CERTIS IMMINENTIS IN do rigor cum frigore circa morbi vigorem observatur vel saepius recurrit, si corpus non aequaliter molle, sed durum, calidum &asperum est, si exanthemata retrocedunt, vel tantisper absconduntur, exteriora horrent &frigent, fonticuli quoque vel ulcera antea manantia siccantur; nihil boni portendunt, sed summum mortis periculum minantur, quia propter spasmos in superficie corporis, sanguinis &humorum motus ad interiora coactus, pessimas inflammatorias congestiones facile suscitat, &impedit, quo minus morbida materia perspiratione corpore possit expelli. Pergunt quoque in acutis spasmi plerumque ad excretoriorum emissaria, urinarios nempe tubulos &ani ostium, ut urina tenuis aquosa In quireddatur &alvus plane dura, tensa &occlusa sit. busdam etiam, ob urgentem reciprocam stricturam, frequens meiendi &desidendi adest stimulus. VI. Longe gravius periculum imminet, si quando spasticae contractiones interiores ac nobiliores, quae motibus vitalibus vacant partes, infestant. Nam pulsus parvus, contractus, celer &durus, item inaequalis &intermittens, non aliunde, quam a spastica &convulsiva strictura nervorum, qui cordis fibris &tunieis arteriarum implantantur, proficiscitur, &semper in statu morbi plurimum periculi portendit. Eiusdem notae respiratio crebra, anxia &difficilis est, ubi in critica tempora incidit; quandoquidem sicut sapienti Hippocratis effato in prognosticis, facile spirare magni momenti est ad salutem in omnibus morbis, ita crebrior &aegra spiratio in acutis, minus fausti semper est ominis. Nervis praecordialibus spasmo affectis, summae urgent anxietates, inquietudo corporisque iactatio, ac aegri crebrius lectum situmque mutant. Oesophagi &ventriculi membranae nerveo-musculares quum stringuntur, vomendi adest conatus, potus regurgitat, non infrequenter e faucibus limpidum serum stillat, deglutitio difficulter perficitur ac inexhausta sitis, cum oris