# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 344

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/344

DE CERTIS IMMINENTIS IN do rigor cum frigore circa morbi vigorem observatur vel saepius recurrit, si corpus non aequaliter molle, sed durum, calidum & asperum est, si exanthemata retrocedunt, vel tantisper absconduntur, exteriora horrent & frigent, fonticuli quoque vel ulcera antea manantia siccantur; nihil boni portendunt, sed summum mortis periculum minantur, quia propter spasmos in superficie corporis, sanguinis & humorum motus ad interiora coactus, pessimas inflammatorias congestiones facile suscitat, & impedit, quo minus morbida materia perspiratione corpore possit expelli. Pergunt quoque in acutis spasmi plerumque ad excretoriorum emissaria, urinarios nempe tubulos & ani ostium, ut urina tenuis aquosa In quireddatur & alvus plane dura, tensa & occlusa sit. busdam etiam, ob urgentem reciprocam stricturam, frequens meiendi & desidendi adest stimulus. VI. Longe gravius periculum imminet, si quando spasticae contractiones interiores ac nobiliores, quae motibus vitalibus vacant partes, infestant. Nam pulsus parvus, contractus, celer & durus, item inaequalis & intermittens, non aliunde, quam a spastica & convulsiva strictura nervorum, qui cordis fibris & tunieis arteriarum implantantur, proficiscitur, & semper in statu morbi plurimum periculi portendit. Eiusdem notae respiratio crebra, anxia & difficilis est, ubi in critica tempora incidit; quandoquidem sicut sapienti Hippocratis effato in prognosticis, facile spirare magni momenti est ad salutem in omnibus morbis, ita crebrior & aegra spiratio in acutis, minus fausti semper est ominis. Nervis praecordialibus spasmo affectis, summae urgent anxietates, inquietudo corporisque iactatio, ac aegri crebrius lectum situmque mutant. Oesophagi & ventriculi membranae nerveo-musculares quum stringuntur, vomendi adest conatus, potus regurgitat, non infrequenter e faucibus limpidum serum stillat, deglutitio difficulter perficitur ac inexhausta sitis, cum oris

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
