# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 35

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/35

Distinguuntur alias quoque tertianae Dized by Google Digi tianae in cholericas & pituitosas, in regulares & irregulares, vernales & autumnales, epidemicas & endemias; sed quoniam exigua admodum difficultas in hisce discernendis occurrit, quum ex ipso apposito epitheto differentia satis superque pateat, earum nomina tantum attigisse suffecerit. Accedimus nunc in explicatione differentiae febrium ad quartanam, quae dividitur in legitimam ac simplicem, & in duplicem ac notham, dein quoque in intermittentem & continuam. Simplex & legitima est, si quarto quoque die revertitur paroxysmus, si vero intra quatuor dierum spatium duo paroxysmi ingruunt, febris quartana duplex audit. Notha quartana dicitur ea, quae non servat tempora ordinaria invasionis, quae sunt post meridiem ac vesperi. Quartana continua vocatur, ubi paroxysmi quarto quidem die redeunt, intra id vero tempus febriles motus non plenarie silent, sed symptomatum tantum remissio adest, & languor corporis, cum lento & praeternaturali calore & pulsu celeri, remanet. XI. Febris porro lenta & hectica ita distinguitur, ut hectica superveniat hydropi, phthisi, atrophiae, vel cachexiae scorbuticae, & incunabuia trahat ex viscerum, aut ipsius mesenterii apostematibus, vel etiam glandularum mesentericarum, corruptione, putredine, induratione, eamque ob causam sit insanaLentae vero febres ex febribus maxime diariis bilis. quotidianis, tertianis, duplicibus oriuntur, si eae perversa methodo per adstringentia styptica & nimis calida tractantur. Nascitur quoque febris lenta a virium debilitate summa, ob praecedentes enormes haemorrhagias, uteri v. 9 in abortu, vel a gravioribus vulnerationibus, item a longioribus morbis praegressis; siquidem ob virium imbecillitatem ventriculus debilis multas ingenerat cruditates, a quibus postea lentae febres suam originem nanciscuntur. Lentae quoque febris ab hectica in eo dispar est ratio, quod longe gravioribus haec stipata sit sym

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
