Latin
EECT. I. C. XV. DE CERTIS IMMINENTS INN
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 350
Unproofread scanNot analysed yet
EECT. I. C. XV. DE CERTIS IMMINENTS INN nem in sphacelum iam concessisse indicia confirmant. Dysenteria quoque si languentem adhuc a priori morbo corripit, raro servatur aeger, quia facilis tunc ad putridam corruptionem aditus, quam praesentem torminum acutissimorum subita remissio, exteriorum refrigeratio eum summa virium iactura indicant, futuram autem, singultus, cardialgia, praecordiorum aestus atque anxietas, pernicialis in ventriculo inflammationis signa, nunciant. §. XIV. Accedunt signa, quae suffocationem ipsiusque periculum minantur &antecedunt, conspicua in iis, qui gravibus pectoris morbis, angina, peripnevmonia, empyemate, catarrho suffocativo, astumate convulsivo, thoracis hydrope detinentur ac tandem pereunt. Nam omnes hi affectus non modo liberum aeris in pulmones ingressum &ex iis egressum intercipiunt, sed &sanguinis per pulmonum vasa, ex uno in alterum cordis ventricuium, sufflaminant &tollunt, ac sic iugulant. Angina quidem, quae musculos laryngis internos occupat, &Graecis cynanche dicitur, ubi neque in cervice, neque in faucibus, quicquam vel tumoris, vel ruboris, conspicitur, exquisitissimus tamen dolor ac vehemens febris affligunt, citissime per suffocationem necat. Ac tum quidem, ut verbis utar Lomii observatt. medicinal. lib. II. oculi vertun tur &rubent &veluri iis qui strangulantur prominent, vox impedita nihil significat &qualis catulorum est tenuis editur, os apertum hiat frigidi aeris cupidum, ex eoque spumans saliva movetur, lingua exseritur, potui datus liquor per nares remeat, ipse aeger totus inquietus est, crebro ę cubili exsilit, tandem vero strangulatu atque syncope oppressus perit. Ita etiam praefocatione occidit peripnevmonia, in qua si nihil plane exscreatur, sed anxia adest spirandi difficultas &niagna angustia, inquietudo, sputum intus in pectore strepit, pulsus inaequalis &intermittens ferit, alvus infirmis iam viribus sponte fertur, quod screatu operose eiicitur tur spumosum, modo flavum, modo cruentum est, continua simul urget vigilia, phrenitis iungitur, aegri cupidissine frigidam auram captant, proni &erecti cubant &reclinati praefocari videntur, quinto, vel ad summum septimo die, certo iugulantur. XV. Qui asthmate sic dicto convulsivo, idemtidem suffoAsthmate catione pereunt.