# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 358

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. P. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS NO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/358

item, qui praece dente diuturno morbo, vel immodicis sanguinis profuhonibus ac diuturna inedia, aut impenso animi affectu, moestitia, cura & graviori meditatione, vires attriverunt ac consumserunt. Eundem quoque in censum referendae puerperae & qui ex vitio diaetae aut vitae regiminis, nec non excretionibus suppressis, ingentem impurorum succorum copiam sibi contraxerunt, §. XXVII. Neque tandem omittendum, quod in signorum consideratione, studiose semper attendendum sit artifici: num a caussis quibusdam externis nocentibus, per iram, terrorem, corporis refrigerationem, aut cibum insalubrem, vel pharmacum vehemens & virulentae indolis, atrocia iam conspicua suscitata sint symptomata? Quae quidem in morbis per se periculosis corporibusque infirmis, in vitae discrimen aegros adducere, vel ipsam mortem accelerare possunt; in morbo vero minus ancipiti & corpore valente, non adeo extimescenda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
