Latin
SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 36
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS symptomatibus, siquidem pulsus continuo celer micat, etiam matutino tempore, post somnum peractum, unde genae quovis tempore aliqua rubedine tinctae observantur, maior quoque praesens est virium resolutio, ac in lenta, ubi mane &ant: cibum arteriarum ictus remissior &naturali similis, vesperi vero &post cibum celerior fit, genarum rubor cibo sumto tantummodo se prodit, minorque virium adest prostratio, quippe adhuc extra lectum versari febre lenta laborantes possunt. §. XII. Hisce deductis inflammatoriae febres expendendae, quibus frequentissimae sunt peripnevnonia &pleuritis. Admodum autem conspicua est peripnevmoniae ac pleuritidis verae &spuriae differentiae: siquidem pleuritis spuria ea est inflammatio, quae membranas &musculos intercostales tantum occupat &ad rhevmatismi potius speciem referenda est; vera autem pleuritis sedem suam habet in ipsa pleura, quae intus thoracis cavitatem investit &plerumque in consensum trahit annexos subinde pulmones; &peripnevmonia ipsam pulmonum substantiam occupat. Porro in pleuritide spuria fit dolor etiam exterius manitestus, dum tactu manuum exasneratur. isquę magis xagus, quam fixus est, quandoque latius sese extendit &usque ad scapulas propagatur: tussis magis sicca, quam humida, omnis cruoris expers, cum febricula quadam lemiori complicatur, vesperi potissimum incommoda est, &hic morbus ntra breve plerumque temporis spatium, saepius sine venaesectione, discutitur. Contra ea in pleuritide vera, dolor est acutior, magis fixus, febris intensior, respiratio difficilior. Et in peripnevmonia haec omnia quidem concurrunt sed dolor non ita impensus est, licet ad dorsum &scapulas sese extendat, maior visitur pectoris oppressio respirandi difficultas, &sputum cruentum, sanguine fusco tinctum, screatu reiicitur. §. XIII. Ad inflammationem ventriculi quod attinet, differt illa a cardialgia, neque cum ipsa debet confundi.