# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 362

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, IN MOREN GIGNENTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/362

Nimirum cerebrum sanctius animae domicilium & tenuissimi ac purissimi liquidi, quod vim, robur, tonum ac motum fibris & solidis corporis partibus praestat, secretorium ac officinam esse, & saniorum Veterum tulit sententia, & diligentior Recentiorum observatio anatomica confirmat. Nam spirituosum summaeque activitatis liquorem in vasculoso cerebri cortice secerni, per medullaris substantiae maeandros ad oblongatam medullam pergere, & ex hac, nec non spinali, per appensos nervos ad subiectas partes dervari, ex eo clarissime patet: quod constricto vel dissecto membri cuiusdam nervo, protinus eiusdem sensus & motus exspiret, diffracta vero vel discissa spinali medulla, partes infra laesionem illico omni sensatione ac movendi potentia priventur & cervice fracta, nec non laeso vel obturato spinae principio, animans extemplo penitus exanimetur. Quumque ex oblongata in basi cerebri medulla, novem illa nervorum paria oriantur, quae sensoriis maxime praesunt & ad praecipuas vitales partes cor & pulmones abeunt, in proclivi est iudicare: hac a sero vel sanguine extravasato obstructa, aut compressa, hunc mobilissimi nervei liquidi influxum quam maxime intercipi, ut non mirum sit, animam nihil amplius percipere & cor atque arterias activo & vitali systoles motu orbari ac ita mortem subito conciliari. VI. A morbis capitis progredimur ad eos, qui in pectore sedem ac domicilium suum habent, ac mortem cient, quorum in numerum referendi syncope, a Veteribus sic dicta cardiaca, asthma & catarrhus suffocativus, peripnevmonia & phthiBoogle phthisis. De hisce etiam experientia anatomica edocemur, quod non alia ratione internecioni dent hominem, quam quod liberum circuitum & transitum sanguinis per cor & pulmones sistant ac intercipiant; id quod testatum faciunt polyposae concretiones canalium alveos obturantes, neque minus scirrhosi tumores & corruptiones saniosae ac sphacelosae, quae pulmonum substantiam in hisce vitiis infestant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
