# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 367

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, IN MOREN GIGNENTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/367

renda est in tunica illa glandulosa, interius universum bronchiorum tractum investiente, quae tumida, vel scirrhosa impedit, quo minus aer intrare iterumque exire possit, unde sanguinis quoque liber per vasa pulmonum circuitus interNotavimus talem casum aliquot ante annos in cipitur. Theologo primario Cizensi, qui multos per annos ex difficili respiratione laboravit, tandem quoque eadem decessit. Aperto post mortem thorace, pulmones omnem eius cavitatem occupabant & nihil praeternaturale ibi visebatur, praeterquam quod multa scirrhosa tubercula & granula in ramis internis bronchialibus eminerent. Huc quoque referendam censeo Ruyschii obs. XIX. qua casum proponit de virgine, quae postquam per multos menses orthopnoea suffocativa laborasset, extincta est, in cuius cadavere aperto culter anatomicus in parte pulmonis magnum pellucidarum vesicularum acervum detexit, quae aere ita expansae erant ac infartae, ut is nonnisi validiori compressione elideretur, neque immissus per asperam arteriam flatus ullum cum expansis hisce vesiSimiles historias idem auctor culis habuit commercium. obf. XX, & XXI. refert, de viro ac puero dyspnoea mortuis, in quibus totum malum haesit in obstructa pulmonis parte, cuius omnes vesiculae oppilatae & extensae apparuerunt. In demortuo Principe, qui orthopnoea & haeinoptysi obierat, teste Verzascha observatt. pag. 307. pulmo stupendum in modum fuit inflatus ac universam thoracis cavitatem implevit, aspera autem arteria sanguine grumoso & florido referta, zed byGoogle ferta, & exterior pulmonis superficies innumeris ulcusculis obsessa. §. XII. Ex affectibus chronicis ipsa phthisi pectorali & consummata nullus facile maioris periculi est, dum hominem lento gradu omnibus viribus exuit ac demum inopinato suffocat. In defunctis culter anatomicus sequentia detegit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
