# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 37

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/37

Nam licet in utroque morbo adsit maxima anxietas, inquietudo, daß sie sich hin und wieder schmeissen im Bette, & dolor pressorius atque ardens circa praecordia; in eo tamen subest differentia, quod inflammationis ventriculi dolor sensum intensissimi ardoris prae se ferat & quasi instar prunae sit; deinde, quod nec alimenta, nec medicamenta facile ferre, sed ab illis ingravescere soleat, item quod febris cum pulsu celeri & inaequali, depresso ac debili, ventriculi inflammationi juncta sit, quod secus evenit in cardiDistingui etiam debet inflammatio ventriculi ab algia. inflammatione hepatis, & quidem concavae partis qua ventriculus tegitur, non solum vehementia symptomatum, sed inetiam quod ardor circa scrobiculum cordis in ventriculo flammato est vehementissimus & fixus, in hepatitide vero ad latus magis dextrum & spurias costas vergit, neque ab assumtis dolor & anxietas increscit, ut fit in ventriculo inflammato. Discrepat etiam ventriculi inflammatio ab eius erosione; nam illa subito oritur passioque est acutissima, & sicuti spasmis ortum debet, ita cum spasmis violentis & symptomatibus gravissimis stiDoior vero ex erosione non tam ardens est, neque pata est. stricturis spasticis infestus, sed malum potius chronicum febrem lentam comitem habens, nisi quod in eo similitudo cum inflammatione ventriculi adsit, quod ad assumta dolor anxius exasperetur. Denique inflammatio ventriculi, a veneno caustico animique vehementiori affectione orta, distingui debet ab ea, quae fit ex potu frigido corpori calefacto immisso, quae non tam horridis & atrocibus symptomatibus est infesta, neque tam violentas in totum corpus exercet spasticas contractiones, sed febre magis lenta & putrida, nisi mature succurramus, iugulat. XIV. Anginae praeterea species variae sunt, & pro earum differente indole, diversa quoque sortiuntur nomina, quas distincte Niminosse in praxi non minus utile, quam necessarium est, rum

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
