Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 372
Unproofread scanNot analysed yet
Nam obice sic posito, sub lentiori progressu atque stagnatione, serosus humor a vinculo discedit &copia ac impetu in vasa lymphatica confluit, eorum latera ampliat, ut interiecta valvulis spatia in hydatides abeant, quae tandem divelluntur &contentum humorem effundunt; cuiusmodi exempla passim in observatis medicis &maxime in Misc. nat. curios. Dec. II. An. IX. obs. 99. nec non apud Harderum in apiario obs. 87. Vesalium lib. V. de corp. human. fabrica Cap. IX. &Mauritium Cordaeum Comment. in lib. I. Hippocr. de morb. mulier. consignata reperiuntur. §. XVIII. Praeterea saepissime mors in cachecticis, tabidis &diuturna lenta ac hectica febre detentis, ex ingenti abscessu interno rupto natales trahit. Effusum enim foetidissimum bus, non modo viscus cui insidet penitus confumit, sed &vicinas quas tangit partes labe inficit atque corrumpit, simul quoque foetore suo tenuissimum illud fluidum, quod fibris vim motricem confert, admixtione sua contaminat; unde verum Hippocratis effatum Sect. VII. aph. 8. ex tuberculi intus ruptione exsolutio, vomitus &animae deliquium firOccupant autem eiusmodi abscessus maxime mesenterium, hepar, uterum ac renes, ac pariter fiunt ab intercepto, propter insuperabiles obstructiones &compressiones vasorum viscerumque scirrhositates, libero sanguinis circulo, unde cruor stasin concipiens vasorum tunicas perforat, ac cavitates sibi efformans, tandem in pus foetidum convertitur. Iunguntur his abscessibus, teste observatione anatomica, plerumque tumores atque duri scirrhi, prout fidem facit Paraeus lib. XXIII. cap. 36 exemplo feminae, cuius mesenterium penitus scirrhosum observavit, tantae molis, ut libras decem cum dimidia pondere aequaret, adhaerescentibus quamplurimis absessibus, sua quoque cystide incluso.