# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 373

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, IN MOREN GIGNENTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/373

Pari ratione Hildanus Cent. I. obs. 7. meminit puellae, cuius mesenterium tumoribus duris scirrhosis & steatomatibus refertum fuit, praecipue circa venas, quae ad portam tendunt. Et Coiterus observatt. anatom, in hydropico tumorem & magnam colluviem puris foetidi, quod hepar putredine infecerat, animadvertit. quae plures huc referendae observationes memoriae proditae sunt in Warthoni tr. de glandul. pag. 50. Raygeri observatt. & Misc. natur. curios Dec. III. An. III. obs 73. & 131. Speciatim de iis abscessibus quae renes & hepar occuparunt consuli merentur, Misc. nat. curios. Dec. I. An. IV. obs. 114. Dec. III. An. III. obs. 72. Hildanus Cent. II. obs. 39. nec non Harderus obs. 76. Frequentius tamen abscessus in musculis abdominis, praesertim a caussa externa, residet, quo interius rupto, mors utplurimum sequitur, de quo digna sunt quae evolvantur in Misc. nat. curius. Dec. II. An. I. obs. 88. Hildano Cent. II. obs. 37. Riverio Cent. I. obs. 92. Quod vero apostema mortem inferat, caussa subest, quia febre lenta, quae abscessus nunquam non stipat, omnes paulatim vires exhauriuntur, & tota humorum massa successive in excrementa resolvitur ac consumitur. XIX. Qui ex calculo renum & vesicae moriuntur, hos non In doloribus ex calculo minus corruptio putredinosa, vitali moventi infensissima, neper renum cat. Nam si quando calculus in vesica vel urethere haeret, corruptioefficit, ut colatum per renale cribrum serum salsum imnane nem. quantum & ureteres & renes distendat, qua vehementi distensione & vasorum compressione, renum substantia inflammatur atque atque in abscessum vel putrilaginem, qua penitus tandem exeduntur ac consumuntur, concedit. De hoc frequentissima apud observatores est mentio, e quibus adduxisse sufficiet, Misc. nat. curios. Dec. II. An. IIX. obs. 53. An. II. obs. 13.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
