Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 375
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim in nullis certe corporis partibus, inflammatio vel sphacelatio periculosior est, quam in iis, quae nervosae ac membranosae sunt texturae &exquisitiore sensu ac motu gaudent, neque minus cum universo nervorum genere consensionem alunt; cuius generis ventriculum &totum intestinorum canalem esse, vix ullus addubitabit. Venena vim suam maxime exserere in ventriculum &vicina tenuia intestina, sphacelo eadem corripiendo, sectiones &observationes passim prostantes luculenter declarant, in cuius confirmationem instar omnium allegari meretur Wepferus, in ir. de cicuta aquatica, qui plura experimenta instituit, &quae in animantibus observavit, collegit. §. XXII. Aquae aut alius liquoris frigidum potum, corpori calefacto copiose ingestum, vel brevi mortem, vel alias ad mortem tendentes afflictiones invehere, res certae, quotidianae &indubitatae experientiae est. Neque alia tam subitae ac funestae catastrophes suppetit ratio, quam quod frigidus potus celeriter ipsum sanguinem in vasis ventriculi &intestinorum coagulet ac in circulari motu sistat, unde, nisi mature discutiatur, ut in sphacelum concedat, necesse est. Digna est, quae hic interseratur observatio, quam ante aliquot annos notavi. Princeps erat excelsa non minus indole, quam corporis forma gratiosissimus, sanguine &succis redundans, obesior paullo, nec tum vigesimum quintum aetatis annum egressus, qui perfecte antea sanus, quum vehementi motu corpus exaestuasset, ac postea liberalem cerevisiae frigidae haustum ingessisset, simulque frigido &aperto aeri sese iterum exposuisset, mox de languore, horrore, calore intensiori &vigilia conqueri coepit. His succedebant atrociora pathemata, impensa quippe virium prostratio, lipothymiam erecto tantisper corpore statim minitans, pulsus languidus, inaequalis &celer micabat, conatus ad vomitum erat perfrequens, anxietas perpetua, tantopere subinde increscens, ut non modo huc &illuc membra agitaret, sed &in uno loco diu contineri non posset, halitum exspirabat foetidum, ac die morbi septimo inter maximum suorum luctum mortem cum vita commutabat.