Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 377
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quidem adhibitis congruis remediis, ex ancipiti tantisper levata videbatur, post impensam vero denuo ex ira animi commotionem, priora non solum, sed peiora etiam redibant pathemata, quae licet alvi fluxus erumperet, undecima tamen die aegram iugulabant. Dissecto post mortem cadavere, totus intestini ieiuni &ilei tractus, partim inflammatus, partim sphacelatus &niger cum foetore in conspectum prodiit, luculento indicio, inflammationem intestinorum diarrheae quoque in febribus, &in sphacelum concedentem, mortis esse caussam. Eandem in his morbis mortis caussam testatam faciunt consignatae passim in commentariis medicis historiae, ut apud Forestum lib. VI. obs. 13. Diemerbroccium pag. 273. Helmontium pag. 887. Bartholinum Cent. III. hist. 68. Cent. V. ols. 4. item Cent. III. ep. 92. &29. Misc. nat, curios. Dec. III. an. III. obs. 100. Dec. I. An. VI. obs. 161. Pezoldum obs. 87. Blancardum obs. 67. nec non in dissert. quam ipse de inflammatione ventriculi, ante aliquot annos evulgavi. XXIV. Neque alia internecione diarrhea vel dysenteria corDiarrhea &repti, quam intestinorum sphacelatione, perimuntur, id quod dysenteria. pariter non solum signa, sed etiam sectiones manifestant. Laborant vero maxime his in morbis crassa intestina putrida ex sphacelo corruptione, multisque simul tuberculis obsidentur, fidem. facientibus Misc. nat. curios. Dec. II. An. VI. obs. 104. Act. Hafn. P. II. obs. 17. Platero lib. III. pag. 821. Bartholino Cent. VI. hist. 2. Binningero Cent. IV. obs 48. Eadem colica &ileo. ratione in colica spasmodica vel iliaca passione correptis, ex intestinorum sideratione &corruptione mors accedit, uti patet ex Misc. nat. curios. Dec. II. An. III. obs. 65. &193. Blancardo anat. pract. Cent. V. obs. 2. Hildano Cent. II. obs. 61. Kerkringio obs. 42. Willisio de medic. oper. pag. 28. Idem fatum ex inte- ex vermibus. stinorum sphacelosa affectione subeunt infantes, quos vermes Bbb (Hoff, Syst. Med. p. III. )ized bi mes enecant, de quo casus consignati in Act. Hafniens. tom. II. pag. 88. &Lentilii Miscellan. medico-pract. pag. 365. §. XXV. Id vero adhuc notatu perquam dignum est, quod in iis qui colica spasmodica, vel veneno non adeo praecipiti internecione occidente, aut aliis atrocioribus in intestinis tormentis, pereunt, intestina plerumque connexa atque mutuo Et licet ipse hanc intestinorum praecoalita offendantur.