# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 379

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, IN MOREN GIGNENTIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/379

Mortis non Haec itaque sunt observata, quae per cadaverum secum morbi ctiones, tanquam verae interitus in morbis caussae, innotecaussa conscunt. Monendum tamen est, id quam maxime hoc in ne fundenda. gotio esse vitandum, ne mortis caussae cum morborum caussis perperam confundantur, quod certe saepissime animadvertimus. Id enim quamplurimis medentum in more positum est, ut aegro periculoso ex morbo decedente, cadaveris incisionem suadeant, & inventis sub ea internis partibus sphacelatis atque corruptis, adstantibus mortiferam labem monstrent, speciose disserentes, iam defunctum, ob tam ingentem & immedicabilem laesionem, nullo plane modo servari potuisse ac persanari. At vero hi gravissimum admittunt errorem, ac mortis caussam, apertissima fallacia, pro morbi caussa venditant, quum potius id in quaestione sit: annon ipsae hae quae mortem induxerunt caussae, convenientibus & tempestive adhibitis auxiliis praescindi potuissent atque averti. Sed haec Medicorum techna, qua ignaris speciosum fucum faciunt, & famae servientes, delicta, si quae forsan in medicatione commiserunt, callide atque astute obvelare student. XXVIII. Iam perspectis sic adaequatis exitii caussis; id utique Quae ratione in futurum usum inde eliciendum erit Medico: ut eiusmodi bae caussae remedendi rationem ineat, qua easdem opportune prima in movendae. Scilicet stagnationes, herba submoveat & averruncet. & quidem stases & extravasationes sanguinis atque humorum in capite extravasatipraecipitem afferunt interitum, plerumque vero a nimia conones. gestione sanguinis, ab extremis & inferioribus partibus per spasmos ad caput, maxime in plethoricis, facta, subnascuntur, quae eo gravior est eoque facilius contingit, quo magis ipsum caput a caussis antecedentibus fuit debilitatum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
