Latin
IN MOREN GIGNENTIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 380
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem prudentis atque periti est Medici, impetum &accumulationem humorum a capite arcere ac divertere, id quod commodissime convenienti sanguinis missione in inferiori corporis regione, pediluviis, clysteribus emollientibus, alvum leniter ducentibus &antispasmodicis ac carminativis perfici potest, cavendo omnia vaporosa medicamenta, spirituosa, absynthiaca, ac interdicendo refrigerationes, animi affectus, impensas meditationes &inebriationes, omniaque quae caput infirmare ullo modo possunt. XXIX. Deinceps polypi multarum chronicarum, gravium ac lethalium afflictionum caussam constituunt, quorum vero ea est ratio, ut nulla ope aut medicina tolli possint iterumque dissolvi, &hinc Medicus in eorundem medela id tantum agere debet, ut vel mature eorum generationem impedat, vel si iam adfuerint, incrementum praescindat. Iam vero experientia confirmamur, polyporum generationi admodum accommodos atque obnoxios esse eos, qui otio indulgent, spongiosi habitus sunt, venas gerunt exiliores, ac vel nimis calidis esculentis &potulentis, vel etiam acidorum liberaliori usu, tenuiorem aqueam partem, quae sanguini fluiditatem concil at eiusque motum intestinum custodit, absumunt, hisque simul efficiunt, ut crassiores terrestres moleculae e fluidi sinu discedant atque concrescant. Quare iniungenda utique exacta vitae victusque ratio, &eiusmodi diaetetica maxime praesidia commendanda, quae vitiosam hanc sanguinis dispositionem corrigunt ac tollunt, inter quae principem merito obtinent locum, motus &exercitatio corporis cum aeris mutatione, potus tenuis, nec non conveniens aquarum mineralium usus, praesertim earum, quae temperatiores indole &sal alcali vehunt, ad dissolvendas fibrosas ad concretionem pronas in sanguine partes, accommodatissimum. XXX. Viscerum Porro, quia illae in morbis diuturnis obviae viscerum corruptiones.