Latin
381
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 381-2
Unproofread scanNot analysed yet
animi moeror, aer densus, humidus, impurus minusque elasticus, potus intemperatior, cibi insalubres semiputridi, quae omnia ea propter summo evitare debet studio, is, qui corpus a gravi vel plane lethifera labe immune praestare nititur. XXXI. In acutis vero morbis, qui inflammatione, eaque in Inflammatio. sphacelum concedente, necant; summa opus est prudentia, nes &sphacelationiss. quo in eorundum curatione omnia ea evitentur, quae inflammatoriam stasin ipsamque putredinem conciliare possunt. Nam profecto, si in ullo, certe in acuto, qui praecipitis est periculi morbo, perquam leves etiam commissi errores, tam pernicialis sunt effectus, ut in summum discrimen aegros adducant, praesertim si iam per aliquot dies symptomatum vehenentia continuo aestu &assidua vigilia corpus exhaustum viresque infirmatae fueriut.