# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 382

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, 382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/382

Compluries certe observavi, a situ paullo diutius erecto, ab improvida linteaminum mutatione, à pedum refrigeratione, ab ira, timore vel terrore incusso, a potu spirituoso, nimis calido, ab assumto vino, a cibo etiam morbo declinante largius ingesto, multo magis a medicamento nimis calido, opiato, purgante aut clystere acriori, omnia in peius mutata & lethiferam contractam fuisse inflammationem. Hinc licet ipsa natura acutas has & difficillimas passiones quam optime sanet; verumtamen quia plurimae dantur caussae, quae naturam in opere suo impedire, turbare & motus salutares petvertere possunt, Medici, ceu naturae ministri est, omnes has caussas probe tenere perspectas modisque declinare omnibus; unde etiam praesentia sua decumbentibus crebro adesse debet, ne vel ipsi, vel adstantes, damnum procurent; id quod sapienter etiam praecipit Hippocrates Sect. I. aph. 1. oportet, inquiens, non solum se ipsum exhibere quae decent facientem, sed etiam aegrotum, & praesentes, & quae externa sunt, §. XXXII. Non autem alienum erit, si huic de generatione mortis in morbis disquisitioni, nonnulla de vera inevitabilis oHanc mnibus moriendi necessitatis caussa, subnectamus. omnibus ex aequo incumbere nemo non novit; in quo vero eius genuina & adaequata ratio posita sit, tantum non omnes & Medicorum & Philosophorum libri sicco plane praetereunt pede. Ego vero in Medicinae rationalis systematicae Tom. I. pag. 62. sq. nec non Tom. II. pag. 54 squ. in mortis naturalis genuinam caussam inquirens, eandem non tam in fluidarum, quam potius solidarum corporis nostri partium depravata constitutione, fibrarum nempe & membranarum increscente cum aetate crassitie, duritie & compactiore textura constituendam esse, primus fere merito asserui. Nam quia temporis diuturnitate cartilagines in ossadensantur, haec magis magisque indurantur, tendines cum fibris musculosis obrigescunt omniumque annosiorum animantium carnes longe solidiores & compactiores sunt quam iuniorum, ac proinde coctione aegrius mollescunt, nullum etiam dubium est, quin tunicae vasorum, e quibus corpus penitus coagmentatum est, crassescant, alvei canalium his angustentur, occludantur, ut minimi eorundem demum concidant, ac nihil plane fluidi transmittant. Hoc autem si contigerit, intercipitur non solum vitalis ille humorum per universum corpus circulus, sed etiam secretiones cum excretionibus per minimos tubulos non rite perficiuntur, succi vitales spissescunt & sordescunt, vires concidunt, digestio perit, nutritio deficit, & sic sensim sensimque ad morbos paratur aditus ipsaque mors obrepit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
