Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 384
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. XII. DE QLVSSIS MORTEM. GIGNENTIBVS. de blando calore fovendum, alvus nonnunquam clementer subducenda, &quae plura eundem in finem praecepta in dissertatione, de tuenda senum valetudine, tradidimus. XXXIV. Neque postremo alia, quam in morbis &ex naturali necéssitate, ratione, motuum nempe vitalium, tam in solidis systaltici &diastaltici, quam in fluidis circulatorii &progressivi, plenaria destructione atque extinctione, mors à gravi per violentas caussas externas laesione evenit. Nimirum pleraeque mortiferae per externam quandam vim illatae laesiones, enermi sangunis profusione atque extravasatione trucidant, dum, ex sauciatis tam in, quam extra amplissima corporis viscera, maioribus vasis, cruor nulla ope compescendus manat, ac demum cum viribus vita, exhausto penitus liquore vitali, concidit. Aliae lethales violationes ita sunt comparatae, ut vitalem illum systoles atque diastoles motum extinguant, hinc si cor ampliore vulnere sauciatur, illico exanimatur laesus, non solum ob extravasationem, sed maxime quod circularis sanguinis progressus, pereunte in corde, tanquam centro, recipiente &expellente motu, sistatur atque cesset. Idem fit, quando principium nervorum, quod in medulla oblongata cerebri est, sive per vulnerationem, aut ab incumbente gravius humore, offensam patitur, eo quod sufficiens liquidi nervei influxus, a quo motus cordis &vasorum contractorius &relaxatorius ad vitam necessarius, dependet, intercipitur penitusque aboletur. Aliae denique inflictae vulnerationes putredinem sphacesam &corruptionem post se trahunt eademque latius se pente ipsosque vitales succos contaminante lethum inferunt aegrumque lente conficiunt. Ac in his omnium absolutae lethalitatis laesionum ratio fundata est &continetur. Digitized Boogle