Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 386
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. OPTIMA NATVRAE MORBIS MEDENDI METHODO. Vod plurimi, praesertim ex plebeiis, rusticis &qui simplici ac populari victu fruuntur, &tranquillioris quoque ab intemperantia affectuum vacui sunt animi, a febribus acutis, etiam gravioribus, pestilentibus, malignis, sine omni medicam ento &sine singuope, sola abstinentia &quiete, qualilari artificiosa Medici cunque evitatione nimiarum refrigerationum, tutius &felicius, solius naturae, qua pollent energia, robore ac viribus sponte liberentur, &tutius, felicius ac certius, quam multi alii, divites quoquę &Magnates, qui famigeratissimis Medicis eorumque pretiosis arcanis utuntur, convalescant, tam evidens ¬um est, ut nulla plane egeat probatione. Quin ad unum fere omnes ex antiquissimis &recentioribus Medicis in eo consentiunt &cum Hippocrate lib. VI. epid. 5. fatentur: quod natura optima sit morborum medicatrix, quae quae suis viribus usa, iuxta Galenum, noxia e corpore expellat &utilia salutis caussa retineat, ut sine eius auxilio etiam Medicus nihil solidi praestare possit.