# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 387

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECTIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/387

Quid vero per hanc naturam, quae tam efficaciter vitam & sanitatem tuetur, hominemque a praesente mortis & morborum periculo defendit ac liberat, intelligendun sit, obscura inde ab omni aevo fuit quaestio, quam maxime tamen evolvenda. Veteres, quorum sapientia in physicis plus inanibus nominibus, quam rebus & veris caussis occupabatur, naturam corporis humani dixerunt omnis motus in eo principium & caussam: qua vero definitione nihil aliud egerunt, quam ut id quod in quaestione erat repeterent, sive idem per idem explicarent. Quidam non incelebres nostri aevi viri paullo pressius naturae vocem exposituri, perhibent: omniun actuum, tam mentalium moralium, idealium, quam physicorum & mechanicorum in corpore nostro, unam & primam caussam, unum agens & principium esse, nempe animam, ratione & interna cognitione instructam, omnesque motus ad certum finem & salutem corporis dirigentem. Hanc, quando vitaliter agat, id est, motus ad vitam conservandam administret, naturam appellandam, quae quidem non actu & contactu quodam physico absolutae necessitatis, sed tintum morali quadam caussarum nocentium & laesionum imminentium aestimatione, motus ad eas removendas ac eiiciendas corpore, quamvis saepius erronee, instituat, adeoque omnes hos motus & conatus, quum in salutarem finem, nempe conservationem corporis tendant, in se & sua natura semper bonos & salutares esse, eamque ob caussam perperam noxios & morbosos a vulgo Medicorum haberi. §. III. Nova haec est ac ingeniose excogitata hypothesis, quam tamen examini subiicere & pluribus ac evidentibus argumentis infirmare iam nec loci est, nec nostri instituti, inprimis quum etiam iamiam de eadem abunde in Medicinae huius systematicae tomo I. a nobis actum, & alii quoque, quos inter eminet D. Burchardus, Professor Rostochiensis celeberrimus, in ir de principio movente primo in animatis, id docte satis & solide praestiterint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
